Amistad verdadera

Explicación

Este lugar común hace referencia a que la adversidad es la prueba definitiva para reconocer a los auténticos amigos.

Ejemplo

En la prosperidad es muy fácil encontrar amigos, en la adversidad no hay nada más difícil.

Epicteto de Frigia

 

Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis, qui in honoribus reque publica versantur; ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? Quid? Haec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates! Ad quas non est facile inventu qui descendant. Quamquam Ennius recte: “Amicus certus in re incerta cernitur”, tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. Qui igitur utraque in re gravem, constantem, stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino”.

Q. Tullii Ciceronis De amicitia, 64

 

"Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum,
tempore sic duro est inspicienda fides.
dum iuvat et vultu ridet Fortuna sereno,
indelibatas cuncta secuntur opes;
at simul intonnuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
agminibus comitum qui modo cinctus erat."

Ovidio, “Tristia” I, V vv 25-30

 

donec eris sospes, multos numerabis amicos:
tempora si fuerint nubila, solus eris.

P. Ovidii Nasonis Tristia, I, IX

 

Ianitor indignum! dura religate catena, difficilem moto cardine pande forem! quod precor, exiguum est: aditu fac ianua parvo obliquum capiat semiadaperta latus.

Exclusus amator Ovidio, Amores, I, 6, 1-4.

Tú, portero, que sin merecértelo estás atado con irrompible cadena, empuja el gozne y ábreme esa puerta infranqueable. Bien poco es lo que te pido: haz que la puerta a medio abrir deje el hueco suficiente por una estreha abertura para que pueda pasar yo de medio lado.

(Traducción de V. Cristóbal López)

 

 

ℊd☈ipσl∣Liτεrατμx•cσm